History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem Athenienses hoc responsum dedissent, Corinthii quidem se ad navigationem domum parabant, et in Sybotis, quae suut in continente, tropaeum statuerunt. At Corcyraei navium fragmenta et cadavera susceperunt ad se delata et fluctibus et vento, qui noctu ortus ea in varias partes disjecerat, et in Sybolis, quae sunt in insula, vicissim et ipsi tropaeum tanquam victores statuerunt.
Argu-
Corinthii vero, illinc domum navigantes, Anactorium, quod in ore sinus Ambracii silum est, per fraudem ceperunt: (erat autem ipsorum commune et Corcyraeorum) et, Corinthiis colonis in eo collocatis, domum redierunt; et Corcyraeorum octingentos, qui servi erant, vendiderunt, ducentos et quinquaginta vinctos asservabant, eosque diligenter et ofliciose colebant, ut Corcyram ipsorum ditioni reversi abjungerent; eorum autem plerique potentia principes erant civitatis.
Sic igitur Corcyra bello Corinthioe superavit Atticaique naves domum inde reverterunt. Haec autem fuit prima causa belli a Corinthiis contra Athenienses suscepti, quod illi foedere secum manente cum Corcyraeis contra se navali proelio certassent.
Post haec autem statim accidit, ut illae quoque simultates inter Athenienses et Peloponnesios orerentur ad bellum movendum.
Cum enim Corinthii hoc studerent, ut illos ulciscerentur, Athenienses, quod eorum inimicitias haberent suspectas, Potidaeatas, qui in Pallenes isthmo habitant, Corinthiorum colonos, suosque socios vectigales, muros Pallenen versus aedificatos demoliri et obsides dare iusserunt, et magistratus expellere, nec in posterum recipere , quos Corinthii quotannis mittebant, veriti, ne a Perdicca et Corinthiis sollicitati deficerent, ceterosque socios, qui in Thracia erant, ad defectionem secum traherent.