History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Placuit igitur viros in scapham impositos sine caduceo ad Athenienses praemittere, et eorum mentem explorare. Per illos autem, quos miserunt, haec verba fecerunt :

« Injuste facitis, Alhenienses, quod bello nos lacessitis et foedera frangitis. Nobis enim, hostes nostros ulciscentibus , impedimento estis, arma contra expedientes. Quod si vobis est animus nos impedire, ne contra Corcyram aut alio, si quo libet, navigemus, et foedera rumpitis, nos, qui hic adsumus, primos comprehendite, et ut hostes tractate. »

Illi igitur haec dixerunt. Quotquot vero ex Corcyraeo exercitu exaudire potuerant, clamorem statim sustulerunt, ut illos et comprehenderent et interficerent. Sed Athenienses hoc responsum illis dederunt :