History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illi vero, navibus a terra provectis, et acie in alto instincta, quiescebant, sua sponte praelii initium facere in animo non habentes, quod integras Atheniensium naves accessisse, sibique multas difficultates accidisse viderent, cum propter captivorum custodiam, quos in navibus habebant, tum etiam quod in loco deserto naves reticere non possent;
sed magis de reditu domum cogitabant, qua se recipere possent, veriti, ne Athenienses, fmdera rupta esse existimantes, quia ad manus venerant, se illinc navigare non sinerent.