History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc autem nunc etiam quum alii nonnulli , qui in continente habitant, manifeste declarant, quibus decori est hoc scite exercere, tum etiam antiqui poetae, qui faciunt in percontationibus appellentium illorum ubique eodem modo eos interrogari, numquid sint latrones, tamquam neque illi, quos interrogant, cem ut se indignam inficientur, nec illi, quibus curae est scire, exprobrent.

Praedabantur vero inter se etiam in continente. Et ad hor usqu£ tempus magna pars Graeciae prisco more colitur, ut apud Locros Ozolas et Aetolos et Acarnanas, et quae his finitima continens est; mansitque etiam armorum gestandorum mos apud hos continentis incolas ex veteri latrociniorum consuetudine.

Omnis enim Graecia gestabat arma, lum quia domicilia nullis munitionibus septa habebant, tum quia tuto commeare ultro citroque non poterant; et quotidianam

3
vitam in armis egerunt, ut barbari.

Graeciae autem populi , qui nunc etiam ita vivunt, documento sunt, similia vitae instituta olim et apud omnes fuisse.