History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Maxime autem dextrum Corinthiorum cornu laborabat; Corcyraei enim, cum eos XX navibus in fugam vertissent, et dispersos ad continentem usque persecuti essent, et usque au eorum castra navigassent, et in terram descendissent, tentoria deserta incenderunt eorumque res diripuerunt.
Hac igitur in parte Corinthii eorumque socii vincebantur, et Corcyraei superiores erant; al in sinistro, ubi ipsi Corinthii erant, longe superabant, quia ex minore jam ante numero XX naves Corcyraeorum ab hoste persequendo non redibant.
Athenienses vero quum Corcyraeos premi viderent, jam minus dissimulanter illis opcmYerebant, primi» quidem ita sibi temperantes, ut ne in quem impetum darent; sed postquam fuga aperta erat, et Corinthii instabant, tum vero unusquisque manum ad opus admovit, nec ullum amplius erat discrimen, sed eo necessitatis sunt compulsi, ut Corinthii et Athenienses inter se manus consererent.
Sed versis in fugam hostibus, Corinthii alveos navium, quas demersissent, non trahebant remulco, at transcurrentes ad homines trucidandos potius, quam vivos capiendos, se converterunt, et suos amicos per ignorantiam interficiebant, quia illos, qui in dextro cornu erant, superatos nesciebant.