History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Harum vero sui praefecti quum singularum civitatum erant, tum vero Corinthiorum Xenoclides Euthyclis filius, cum quatuor collegis.
Postquam autem ad continentem Corcyrae oppositam venerunt a Leucade vela facientes, ancoras jaciunt ad Chimei ium agri Thespro-tici.
Est autem portus, et supra eum urbs Ephyre sita est, procul a mari, in ea agri Thesprotici parte, quae Elaeatis vocatur. Juxta hanc palus Acherusia in mare effunditur ; Acheron vero fluvius, a quo etiam cognomen est nacta, per agrum Thesproticum fluens in ipsam defertur. Fluit et Thyamis amnis, Thesprolidem Cestrinenque disterminans ; intra quos Chimerium promontorium eminet.
Corinthii igitur ad istam continentis partem appulerunt, atque castra posuerunt.