History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam bellum contra Peloponnesios vel sic fore ipsis videbatur, neque Corcyram, quae tantam classem haberet, Corinthiorum potestati permittere volebant, sed eos quam maxime inter se collidere, ut invalidioribus factis, si quando ne-cesse esset, et Corinthiis et reliquis, qui classem habebant, bellum capesserent.

Simul etiam haec insula ad trajiciendum in Italiam et Siciliam in opportuno loco sita ipsis videbatur.

Hoc igitur consilio Athenienses Corcyraeos receperunt, nec multo post Corinthiorum discessum decem naves illis auxilio miserunt.

Illarum autem duces erant Lacedaemonius Cimonis et Diotimus Strombichi et Proteas Epidis filius,

quibus praeceperunt, ne cum Corinthiis pugnarent, si non conlra Corcyram navigarent, et ibi facere exscensiones vellent, aut contra aliquod ipsorum oppidum; tum demum ut illoe pro viribus impedirent.