History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Neque vero eo allidamini, quod ad belli societatem vobis ingentem classem ofTerunt. Nam injuriam nullam suis paribus facere firmior est potentia, quam praesentium commodorum specie elatos per pericula injuriae fructum tenere.
« Nos autem quum in ea inciderimus, de quibus ipsi Lacedaemoni praediximus, ut suos quisque socios coerceat, nunc ut idem obtineamus a vobis postulamus, utque, quando a nobis lata sententia adjuti estis, ne vestra nos affligatis.
Sed parem gratiam reddite memores hoc illud esse tempus, quo potissimum et ille, qui operam praestat , amicus est, et qui obstiterit, inimicus.
Et Corcyraeos istos neque nobis invitis in societatem recipite, neque tuemini eos male fadentes.