History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quos oportebat , quum a periculis erant remotissimi, tunc ad vos accedere; non autem quando nos quidem iniuriam ab illis accepimus, ipsi vero periclitantur; neque dum vos et fructu nullo ex ipsorum potentia percepto, auxilia ipsis impertietis; et, quum procul ab illorum facinoribus abfueritis, culpae tamen, quam in nobis violandis contraxerunt, parem partem habebitis; imo olim oportuerat viribus communicatis communes etiam rerum eventus habere.
« Nos igitur justis cum querelis adesse, istos vero violentos et alieni raptores esse, planum est factum. Non autem salvo jure eos a vobis recipi posse, intelligere debetis.
Nam quod in foedere scriptum est, cuilibet civitatum foederi non adseriptarum licere ad utras velit partes se conferre , hoc non illorum in graciam pactum est, qui alteri parti damnum illatum veniunt, sed in illorum, qui ab altera parte non deficientes, salutis praesidio indigent, et qui recipientibus, si sapiunt, non sunt bellum pro pace allaturi. Id quod vobis, nisi nos audiatis, nunc eveniet.