History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque patet, si majori numero grati sumus, nos istis solis immerito esse invisos, neque bellum ipsis egregie illaturos esse, nisi etiam insignem aliquam injuriam pateremur.
Sed quamvis peccassemus, tamen illis quidem gloriosum erat, iracundiae nostrae cessisse; nobis vero foedum, eorum moderationi vim attulisse.
Sed petulantia opumque licentia quum alia multa in nos peccaverunt, tum etiam Epidamnum, nostrae ditionis coloniam, donec quidem bello vexaretur, non affectabant; sed nobis auxilii causa eo profectis, per vim captam retinent.
« Jam vero dictitant, se judicio prius disceptare voluisse, de quo quidem non illum, qui superior est, et qui ex tuto ad disceptationem provocat, oportet videri aequa dicere, sed illum, qui aequo judicio et res et verba antequam bellum incipiat, subjicit.
Hi vero non priusquam hanc