History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Atque si quis haec commoda quidem dictu existimet , metuat vero, ne iis obsequendo foedera frangat, sciat suum quidem metum viribus armatum adversariis majorem terrorem incussurum, fiduciam vero, si nos non receperit , infirmam, potentibus hostibus minus formidolosam futuram; simul etiam non magis se nunc de Corcyra, quatn de Athenis etiam consultare, seque non optime illis prospicere, si praesentem rerum statum spectans, ad futurum et tantum non praesens bellum urbem sibi adjungere dubitet, quae maximte cum momentis amica redditur inimicave.
Sita enim est in loco opportuno ad trajiciendum in Italiam et Siciliam, ita ut nec inde classem ad Peloponnesios pervenire sinat, et eam, quae hinc venit, in illa loca transmittat , atque ad reliquas res commoditates egregias habeat.
Ut autem universa et singula in brevissimam contraham
Atque Corcyraei quidem talia dixerunt. Corinthii vero post eos haec:
« Quoniam isti Corcyraei non solum de se m societatem recipiendis verba fecerunt, sed etiam se a nobis injuriam accepisse, et iniquo bello premi, necesse ect, nos quoque utraque de re pauca primum memorare, atque sic ad reliquam orationem accedere, ut et nostra postulata tutiora esse provideatis, et istorum necessitatem non sine ratione repudietis.