History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod autem isti nobis injuriam faciebant, perspicuum est. Nam ad judicium de Epidamni controversia provocati, criminationes suas armis quam jure persequi maluerunt.
Atque ea, quae in nos suos cognatos faciunt, vobis sint documento, ne aut fraude ab ipsis transversi agamini, aut petentibus morem ingenue geratis. Quem enim minime pcenilet beneficiorum in inimicos collatorum, is vitam tutissime deget.
« Neque vero foedera frangetis, quae cum Lacedaemoniis fecistis, si nos recipiatis, qui neutrorum socii sumus.
In illis enim dictum est, quaecunque de Graecis civitatibus cum nullis societatem habeat, ei licere ad utras partes libuerit accedere.
Et sane iniquum fuerit , si istis quidem liceat classem instruere et ex foederatis civitatibus, et praeterea etiam ex reliqua Graecia, praecipue vero ex iis civitatibus, quae vestro imperio parent, nos vero ab hac in medio posita societate et ab alio undecunque auxilio arceant, deinde vero in criminis loco ponant, si concedatis quae petimus.