History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Corcyraei vero et navibus et peditatu in Leucimna e regione hostium castra metati sunt.
Et neutri contra alteros navigabant, sed ea aestate stativa opposita habentes, hieme jam adventante domum utrique se receperunt.
Toto autem post hoc proelium, et insequenti anno , Corinthii graviter ferentes bellum contra Corcyraeos susceptum , naves struebant et navalem expeditionem optime parabant, remiges cum ex ipsa Peloponneso, tum ex reliqua Graecia cogentes, mcrcede adductos.
Corcyraei vero audito illorum apparatu timere coeperunt, et (nam cum nulla Graecorum civitate foedere erant conjuncti, neque aut in Atheniensium aut Lacedaemoniorum foederibus se adseripserant) visum est ipsis ad Athenienses proficisci, et societatem cum illis contrahere, et operam dare, ut aliquod auxilium ab ipsis impetrarent.