History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Jam vero singuli hi pro se quique et oppidatim, quotquot se mutuo intelligehant, et universi postea Hellenes nominati, propter virium imbecillitatem et vitae genus mutuo commercio carens nihil ante Trojana tempora conjuncti geaserunt.
Sed et ad hanc expeditionem convenerunt, quod jam frequentius rebus maritimis operam dabant.
Minos enim eorum, quos auditu cognovimus, antiquissimus classem paravit, maximamque partem maris, quod Graecum nunc vocatur, in suam potestatem redegit Cycladumque insularum et regnum obtinuit, et in caram plerasque primus colonias deduxit, Caribus expulsis, suisque (illis in imperio constitutis; latronesque, ut par erat, e mari fugabat, quoad poterat, ut reditus ad se facilius venirent.