History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Postquam autem ad
Actium in agro Anactorio pervenerunt, ubi templum Apollinis est, in faucibus sinus Ambracii, Corcyraei caduceatorem ipsis in navigio actuario praemiserunt, qui vetaret illos contra se navigare; simul etiam naves implebant, refectis vetustis, ut navigationi idoneae essent, reliquia vero armamentis instructis.
Sed postquam caduceator nihil pacatum a Corinthiis renuntiavit, et ipsorum naves numero octoginta (nam quadraginta Epidamnum obsidebant) expictae erant, obviam hosti processerunt, et acie instructa navalem pugnam commiserunt. Et Corcyraei longe superiores fuerunt, et XV Corinthiorum naves profligarunt.
Eodem autem die ipsis accidit, ut et illi, qui Epidamnum obsidebant, hanc ad deditionem redigerent, ea conditione, ut peregrinos quidem venderent, Corinthios autem in vinculis servarent, donec aliud de ipsis statueretur.