History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Corinthii vero ipsis responderunt, si naves et barbaros ab Epidamno abducerent, se consultaturos; antea autem rem non bene se habere, si illi quidem obsiderentur, ipsi vero judicio contenderent.
Contra vero Corcyraei dicebant, se ista facturos, si et illi abducerent eos, qui Epidamni erant; sin minus, etiam paratos esse inducias facere, ut utrique loco manerent, tantisper dum judicium fieret.
At Corinthii nihil horum facere voluerunt, sed postquam ipsorum naves plenae erant, et socii aderant, caduceatore praemisso, qui Corcyraeis bellum prius indiceret , portu solventes cum septuaginta et quinque navibus, et duobus millibus gravis armaturae militum, Epidamnum versus navigarunt, bellum Corcyraeis illaturi.
Navibus autem praeerat Arieteus Pellichi et Callicrates Calliae et Timanor Timanthis filius; peditatui vero Archetimus Eury-timi et Isarchidas Isarchi filius.