History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Urbem autem obsidentes denuntiarunt, ut et de Epidamniis, qui vellet, et peregrini impune abirent, alioqui ut hostes tractatum iri. Sed quum non obediretur, Corcyraei quidem (ille autem locus isthmus est) urbem obsidere coeperunt.
Corinthii vero, postquam nuntii Epidarano ad ipsos venerunt, qui urbem obsideri nuntiarunt, exercitum comparare instituebant, et simul coloniam Epidamnum deducendam edicebant, ea lege, ut qui vellet illuc ire, pari similique jure esset; si quis vero non protinus cum ceteris navigare et tamen coloniae particeps esse vellet, numeratis quinquaginta drachmis Corinthiis remanere licere; erant autem permulti, et qui navigarent, et qui pecuniam numerarent.
Rogarunt etiam Megarenses, ut suis navibus se comitari vellent, si forte suae navigationis cursus a Cor· cyraeis impediretur. Illi vero cum illis navigare octo navibus parabant, et Palenscs Cephalleniorum quatuor. Epidaurios quoque rogarunt, qui quinque praebuerunt; Her-mionenses vero unam et Troezenii duas, Leucadii decem, Ambraciotae octo. A Thebanis vero et Phliasiis pecunias petierunt, ab Eleis naves vacuas et pecunias. Ipsorum vero Corinthiorum naves triginta, et tria militum gravis armaturae millia parabantur.
Postquam vero Corcyraei hunc apparatum audierunt, Corinthum profecti cum Lacedaemoniis Sicyoniis· que legatis, quos sibi adjunxerant, jubebant Corinthios praesidia et colonos Epidamno deducere, ut ex urbe, quae ad eos nihil pertineret.