History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Epidamnii vero, qui in urbe erant, quum laborarent, Corcyram, ut ad suae coloniae matrem, legatos mittunt, orantes, ne se perdi sinerent, sed et exules sibi reconciliarent, bellumque barbarorum finirent.
Haec quidem supplices in Junonis templo considentes rogabant; Corcyraei vero preces non admiserunt, sed re infecta eos dimiserunt.
Quum autem Epidamnii intelligerent nullum sibi a Corcyraeis auxilium esse, ambigebant, quonam modo in praesenti rerum statu se gerere deberent, et legatis Delphos missis Deum consuluerunt Corinthiisne ut coloniae deductoribus, urbem dederent, operamque darent, ut aliquid auxilii ab illis impetrarent. Ille vero ipsis respondit, ut illis urbem dederent, eosque sibi duces facerent.