History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque ad auditionem quidem haec, quoniam fabulis carent, minus delectationis habere videbuntur; sed si qui vel rerum gestarum veritatem spectare volent, vel in iis, quae, ut sunt res humanae, rursus aliquando eventura sunt talia et similia, quid utile sit, aestimare, his haec sufficient; et potius ut in perpetuum servetur, quam ut in praesens audientium plausum consectetur, liber hic compositus est.

Bellorum autem superiorum id, quod cum Medis est gestum, maximum fuit: hoc ipsum tamen duobus navalibus, et totidem pedestribus proeliis celeriter est finitum. At hujus belli tum diuturnitas longe processit, tum clades in ipso Graeciae contigerunt, quales in pari temporis spatio nunquam alias;

neque enim tot urbes captae desolataeque sunt, aliae a barbaris, aliae a Graecis ipsis bellum inter se gerentibus (nonnullae vero etiam captae incolas mutarunt), neque tot exilia fuerunt, neque tot caedes aut in ipso bello aut propter seditiones commissae.