History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At vero res in ipso bello gestas, non quas a quolibet audivi, dignas duxi, quas scriberem, neque ut mihi videbatur, sed et eas, quibus ipse interfui, et quas singulatim ex aliis, quam potui accuratissime, investigavi.

Sed multi laboris erat res cognoscere, quod illi, qui in quaque re interfuerant, non eadem de rebus iisdem dicebant, sed prout cujusque in alterutros amor aut memoria esset.

Atque ad auditionem quidem haec, quoniam fabulis carent, minus delectationis habere videbuntur; sed si qui vel rerum gestarum veritatem spectare volent, vel in iis, quae, ut sunt res humanae, rursus aliquando eventura sunt talia et similia, quid utile sit, aestimare, his haec sufficient; et potius ut in perpetuum servetur, quam ut in praesens audientium plausum consectetur, liber hic compositus est.