History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et verbis quidem quae quique expresserint, aut quum bellum essent gesturi, aut quum id jam gererent, difficile erat ipsam rerum dictarum accuratam rationem memoria retinere et mihi in iis, quie ipse audivi, et iis, qui aliunde mihi orationes referebant; verum ut singuli de praesente quaque re videbantur ea, quae maxime consen · tanea erant, dixisse, accedenti quidem quam proxime ad universam rerum vere dictarum sententiam, sic commemo-
9
rata sunt. At vero res in ipso bello gestas, non quas a quolibet audivi, dignas duxi, quas scriberem, neque ut mihi videbatur, sed et eas, quibus ipse interfui, et quas singulatim ex aliis, quam potui accuratissime, investigavi.