History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Lacedaemonii quidem non tributo sociis imposito principium tenebant, sed officia iis praestantes hoc studebant, ut illi paucorum principatu usi in ipsorum modo commodum reinpublicam administrarent; Athenienses contra et navibus urbium sociarum potiti erant, exceptis Chiis et Lesbiis, et tributa omnibus, quae penderent, ordinaverant. Et proprius ipsorum apparatus ad hoc bellum major exstitit, quam fuerat olim, quum in summo flore essent cum integra societate constituti.
Res igitur vetustas tales esse comperi, quibus fides difficulter adhibetur, quamvis ordine argumentum quodque proferatur. Homines enim famam rerum ante suam aetatem gestarum, et si sint domesticae, promisce sine accurata inquisitione alii ab aliis accipiunt