History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Itaque majores nostri, quum Medos sustinuerunt, nequaquam a tantis rebus profecti, sed etiam ea, quae possidebant, relinquentes, consilio potius, quam fortunae opibus, et confidentia majore, quam potentia, quum ipsum barbarum rep-pulerunt, tum etiam imperium ad tantam amplitudinem provexerunt.

A quibus degenerare non debemus, sed hostes omni ratione ulcisci, et operam dare, ut hoc imperium non diminutum posteris tradamus. »

Atque Pericles quidem tuee dixit. Athenienses vero, rati optimum sibi consilium ab illo dari decreverunt quae jubebat; et Lacedaemoniis responderunt de illius consilio, quum singulatim, ut ille monuerat, tum etiam geoera-tim, se nihil facturos, quod juberentur; judicio vero se ex foederum pactis paratos esse de controversiis pari jure pa-rique conditione compositionem facere. Atque illi quidem domum redierunt, nec ulla legatio amplius postea mittebatur.

Hae igitur querelae et discordiae inter utrosque ante bellum exstiterunt, statim ex rebus ad Epidamnum et Corcyram gestis ortae. Veruntamen inter has commercia inter se habebant, et alteri ad alteros ibant siue caduceatore quidem, sed non sine suspicione. Nam quae fiebant, erant foederum perturbatio et belli praetextus.

57

Hinc igitur jam incipit bellum inter Athenienses et Peloponnesios et utrorumque socios, in quo nullis inter se cou merciis amplius sine caduceatore miscebantur, et semel armis captis continenter bellabant; scriptum autem est ordine, prout singula quaeque acta sunt, per a3statem et hiemem.

Quatuor enim et decem annos duraverant tricennalia foedera, quae post captam Euboeam inita sunt; quinto autem et decimo anno, quum Chrysis sacerdos Argis duodequinquagesimum sacerdotii annum ageret, et vEnesias Spartae ephorus esset, et Pythodoro, tunc Athenis archonti, duo menses adhuc supecessent, sexto mense a pugna ad Potidaeam commissa, statim ineunte vere, Thebanorum quidam paulo plures trecentis (praeerant vero ipsis Boeotarchae Pythangelus Phylidae, et Diemporus Onetoridae filius), ingressi sunt circa primum somnum cum armis Plataeam Boeotiae urbem, Atheniensium sociam.

Illos autem advocaverant et portas illis aperuerant quidam Plataeenses, Nauclides, et qui cum eo erant; qui, ut privatam potentiam sibi pararent, dves sibi inimicos de medio tollere, urbemque Thebanis adjungere volebant.