History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam in uno quidem proelio Peloponnesii eorumque socii Graecis omnibus resistere possunt; sed cum dissimili adversariorum apparatu bellum gerere non possunt, quando neque uno eodemque concilio utentes in tempore aliquid acriter conficere possunt, et omnes par suffragii ferendi jus habentes diversasque patrias suam quisque rem urgent, unde nihil ad finem perduci solet.

Alii enim nonnullos quam maxime cupiunt ulcisci, alii vero, res domesticas quam minime corrumpi. Quumque post longam cunctationem vix tandem in unum conveniant, exiguo tantum temporis momento de communibus rebus consultant, majorem vero temporis partem in rebus privatis curandis ponunt. Et unusquisque non per suam negligentiam stare putat, ut damnum fiat, sed et aliquem alium esse, qui sibi prospiciat, ut eadem ab omnibus privatim opinione universa respublica ipsis insciis perdatur.

« Quod autem maximum est, pecuniarum inopia prohibebuntur, dum eas tarde expedientes cunctantur; sed belli occasiones non exspectant.

Neque vero magis illorum aut munitionum exstructio aut classis digna est, quae metuatur.

Illas enim difficile est vel in pace ut paris potentim urbem exstruere, nedum in hostico, et cum nos adversus illos non minus muniti simus.