History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed Athenienses neque ceteris in rebus, morem illis gerebant neque decretum illud rescindebant, crimini dantes Megarensibus, quod sacrum nullisque limitibus finitum solum colerent, quodque servos fugitivos reciperent.

Tandem vero, cum postremi legati Lacedacmone venissent, Rhamphius et Melesippus et Agesander, neque aliud quidquam dicerent eorum, quae prius dicere consueverant, sed ipsa haec : « Lacedaemonii pacem esse volunt, erit autem, si Graecos liberos esse sinatis; » Athenienses, convocata concione, sibi ipsis sententias dicendi potestatem faciebant, et placebat, semel habita consultatione de summa rerum respondere

Tunc autem quum alii multi in medium progressi verba fecerunt in utramque partem sententiis discedentes et quod bellum gerere oporteat, et quod non debeat decretum illud oflicere paci, sed rescindi; tum etiam progressus Pericles Xanthippi filius, vir illis temporibus primus Atheniensium, et in dicendo et agendo praestantissimus, suadebat haec.

« In eadem sententia, Athenienses, semper permaneo, Peloponnesiis non esse cedendum,, quam vis sciam, homines non eodem animi impetu adduci, ut bellum gerant, atque in ipso opere versari, sed pro variis rerum eventis sententias etiam mutare. Video autem etiam nunc similia et paria mihi suadenda esse, et ab iis inter vos, quibus haec probantur, jure meo exigo, ut iis quae publice decreta fuerint, etiam si qua forte in re offendamus, opem ferant, aut si nes feliciter succedat, ne velint prudentiae laudis participes esse. Usu enim venire solet, ut rerum eventus aeque sint fallaces, atque hominum cogitationes; quamobrem etiam, si quid praeter rationem accidit, fortunam solemus accusare.