History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Rex vero, ut aiunt, ejus animum est admiratus , eumque ita facere jussit. Hic vero unius anni spatio, quo supersedit, quicquid poterat et linguae Persicae et morum illius regionis, didicit;
exacloque anno apud eum magnam auctoritatem est adeptus, et quantam nullos unquam Graecorum, quum propter pristinam dignitatem, tum etiam propter spem de Graecis, quam ei praebebat fore, ut eos in potestatem suam redigeret; praecipue vero quod specimine sui dato prudens esse videretur.
Themistocles enim manifestam sui ingenii vim certissime demonstraverat, et hac in re multo majore admiratione, quam ullus alius, dignus erat; suapte enim innata prudentia neque pro-cedente neque accedeule ulla ad eam disciplina et rerum improvisarum cum brevissima deliberatione judex erat praestantissimus, et instantium in longissimum futuri temporie spacium optimus conjector; quae autem in manibus haberet, ea etiam explicare poterat; quorum vero esset imperitus, ab bis commode judicandis non erat alienus; et quid melius, quidve deterius esset in rebus adhuc obscuris optime prospiciebat. Utque rem totam comprehendam, et naturae bonitate, et meditationis celerilale vir iste maxime idoneus fuit ad explicandum ex tempore, quae opus essent.
Morbo autem correptus vita est defunctus. Quidam autem aiunt eum sponte etiam hausto veneno decessisse, quod existimasset, se non posse praestare, quae Regi promisisset.