History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc autem in illis literis erat scriptum : « Themistocles ad te advenio, qui ex omnibus Graecis unus vestram familiam plurimis affeci malis, quamdiu necessitate compulsus patrem tuum, qui mihi bellum inferebat, propulsabam, sed longe pluribus etiam beneficiis, postquam mihi quidem tuta, illi vero periculosa reversio erat. Et beneficiam mihi debetur; (scripserat autem quomodo et ante monuisset de receptu ex Salamine, et de pontibus tunc sua opera non solutis, quo· solutum iri falso simulaverat) et nunc ego, qui magnis be. neficiis te afficere possum, adsum, quem Graeci persequuntur propter benevolentiam tuam. Anno autem supersedens, ipse coram adventus mei causam tibi declarare volo. »

Rex vero, ut aiunt, ejus animum est admiratus , eumque ita facere jussit. Hic vero unius anni spatio, quo supersedit, quicquid poterat et linguae Persicae et morum illius regionis, didicit;

exacloque anno apud eum magnam auctoritatem est adeptus, et quantam nullos unquam Graecorum, quum propter pristinam dignitatem, tum etiam propter spem de Graecis, quam ei praebebat fore, ut eos in potestatem suam redigeret; praecipue vero quod specimine sui dato prudens esse videretur.