History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses vero, quod vel ipse deus piaculum hoc judicasset, vicissim et ipsi Lacedaemoniis imperarunt, ut hoc exterminarent
At Pausaniae crimine, quod cum Medis sensisset, Lacedaemonii legatis ad Athenienses missis Themistoclem etiam arcessebant, ut ex indiciis questionis de Pausaniae habitae reperiebanl, et petebant, ut ille iisdem suppliciis alliceretur.
Illi vero, fidem verbis illorum habentes (jam enim Themistocles patria per ostra-cismum pulsus erat, et Argis quidem habitabat, sed tamen et per ceteras Peloponnesi partes crebro commeabat) mittunt una cum Lacedaemoniis, ad illum simul persequendum paratis, quosdam cum mandatis, ut eum adducerent, ubicunque deprehenderent. -
Themistocles vero quum rem praesensisset, ex Peloponneso in Corcyram profugit, quippe qui de iis bene meritus esset. Sed quum illi dicerent, se extimescere eum ita tueri, ut in Lacedaemoniorum et Atheniensium odium incurrerent, transmittitur ab iis in oppositam continentem.
Et insequentibus illis, qui jussi erant sciscitari quo iret, aliquando consilii inops coactus est devertere ad Admetum, Molossorum regem, qui non erat ipsi amicus.
Atque ille quidem tunc forte domi non erat, hic vero ab illius uxore, ad quam supplex accesserat, edoctus monetur, ut sumpto ipsorum lilio ad lares consideret.
Quumque non multo post Admetus rediisset, ei indicavit quis esset, et indignum fore dixit, si quid forte ipse illi cum Atheniensibus agenti adversatus esset, profugum ulcisci; fieri enim posse, ut ab ipso, quamvis mullo debilior in praesenti esset, mali aliquid pateretur; sed generosi esse aninii pares in pari conditione ulcisci; simul etiam se quidem illi de commodo quodam, non autem de capite laboranti adversatum esse; illum vero, si se proderet, (quum dixisset, a quibus et qua de causa premeretur) se vitae incolumitate privaturum.
Ille vero his auditis, eum cum suo filio, ut illum tenens sedebat, surgere jussit; hoc autem maximam erat supplicandi genus; et non multo post quum Lacedaemonii et Athenienses advenissent et longa oratione usi essent , eum non prodidit sed dimisit, quum ad Regem pergere vellet, itinere pedestri ad alterum mare, ad urbem Pydnam, quae erat Alexandri.