History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero, quum quam minimum suspectus esse vellet, et crimen objectum se pecuniis diluere posse speraret, iterum Spartam redibat.

Ac primum quidem ab ephoris in carcerem est conjectus, (ephoris enim regi hoc facere licet,) deinde vero perfecit ut exiret, seque reum constituit, si qui se coarguere vellent.

Spartani vero manifestum quidem indicium nullum habebant, neque ipsius inimici, neque universa civitas , quo sine dubitatione confisi supplicium sumerent de viro, qui et regio genere natus, et honore regio id temporie praeditus erat (Plistarchi enim Leonidae filii, quum rex et puer adhuc esset, ipse ejus consobrinus tutelam gerebat);

ceterum suspiciones multas praebebat morum insolentia et barbarorum aemulatione, se nolle in praesenti rerum statu acquiescere; et quum alias ejus actiones accurate considerabant, si qua in re a moribus receptis et patriia institutis recessisset, tum etiam quod olim in tripode Delphis quem Graeci ex primitiis manubiarum Medis ablatarum dicaverant, hoc distichum ipse privatim inscribi voluisset,

  1. Graecorum postquam dux agmina Medica fudit,
  2. Phoebo Pausanias haec monumenta dedit.