History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
mensamque Persicam sibi apponi curabat, neque cogitationes suas amplius continere poterat, sed rebus levibus aperte prodebat, quae apud animum suum magnificentius in posterum agere destinabat. Praeterea se aditu difficilem praebebat, et iracundia adeo gravi in omnes pariter utebatur, ut nemo posset accedere. Quae res etiam non minima causa fuit, cur socii ad Atheniensium partes transirent.
Lacedaemonii vero his auditis, propter haec ipsa et primum eum revocarant, et postquam iterum Hermio-nide navi vectus ipsorum injussu hujusmodi facinora facere videbatur, et Byzantio ab Atheniensibus obsesso per vim pulsus, non Spartam revertebatur, sed sedibus apud Colonas in agro Trojano positis consilia cum barbaris agitare nunciabalur, neque bono consilio manere : ita demum non amplius se continuerunt, sed caduceatore misso ephori et scytala imperarunt, ne a caduceatore discederet; alioqui Spartanos ei bellum indicere.
Ille vero, quum quam minimum suspectus esse vellet, et crimen objectum se pecuniis diluere posse speraret, iterum Spartam redibat.
Ac primum quidem ab ephoris in carcerem est conjectus, (ephoris enim regi hoc facere licet,) deinde vero perfecit ut exiret, seque reum constituit, si qui se coarguere vellent.
Spartani vero manifestum quidem indicium nullum habebant, neque ipsius inimici, neque universa civitas , quo sine dubitatione confisi supplicium sumerent de viro, qui et regio genere natus, et honore regio id temporie praeditus erat (Plistarchi enim Leonidae filii, quum rex et puer adhuc esset, ipse ejus consobrinus tutelam gerebat);
ceterum suspiciones multas praebebat morum insolentia et barbarorum aemulatione, se nolle in praesenti rerum statu acquiescere; et quum alias ejus actiones accurate considerabant, si qua in re a moribus receptis et patriia institutis recessisset, tum etiam quod olim in tripode Delphis quem Graeci ex primitiis manubiarum Medis ablatarum dicaverant, hoc distichum ipse privatim inscribi voluisset,
- Graecorum postquam dux agmina Medica fudit,
- Phoebo Pausanias haec monumenta dedit.