History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Primi autem Corinthii feruntur proxime ad eum, qui nunc est, modum tractasse rem navalem, et triremes primum Corinthi ex omni Graecia aedificatae.

Constat vero etiam Samiis Aminoclem Corinthium navium fabricatorem quatuor naves fecisse. Sunt autem anni ferme trecenti ad hujus belli finem, quod Aminoclesad Samios ivit;

proeliumque navale omnium, quae novimus, vetustissimum, est Corinthiorum adversus Corcyraeos; sunt autem item anni ducenti et sexaginta admodum ad idem tempus.