History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero profectus cum alia fecit, quemadmodum imperatum erat, tum etiam epistolam misit Hoc autem responsum in ea scriptum erat.

« Sic respondet Xerxes rex Pausaniae : Quum ob viros, quos mihi trans mare incolumes Byzantio remisisti, beneficii gratia in domo nostra tibi perpetuo manebit reposita, scriptisque nunquam delendis mandata; tum etiam tua verba mihi placent. Ac te neque nox neque dies remoretur, ita ut

49
remisse agas quicquam eorum, quae mihi polliceris, neque auri et argenti impensis impediare, nec ulla copiarum multitudine, si quo sit veniendum; sed cum Artabazo viro probo, quem ad te misi, age confidenter meas tuasque res, prout maxime e dignitate et utilitate utriusque nostrum erit.

His litteris Pausanias acceptis, quum magnam auctoritatem jam ante apud Graecos haberet, propter imperium ad Plataeas gestum, tunc longe majores spiritus sumpsit nec amplius consuetis institutis vivere poterat, sed cultu Medico ornatus prodiit Byzantio, ejusque per Thraciam euntis latera Medi et iEgyptii satellites armati stipabant,

mensamque Persicam sibi apponi curabat, neque cogitationes suas amplius continere poterat, sed rebus levibus aperte prodebat, quae apud animum suum magnificentius in posterum agere destinabat. Praeterea se aditu difficilem praebebat, et iracundia adeo gravi in omnes pariter utebatur, ut nemo posset accedere. Quae res etiam non minima causa fuit, cur socii ad Atheniensium partes transirent.

Lacedaemonii vero his auditis, propter haec ipsa et primum eum revocarant, et postquam iterum Hermio-nide navi vectus ipsorum injussu hujusmodi facinora facere videbatur, et Byzantio ab Atheniensibus obsesso per vim pulsus, non Spartam revertebatur, sed sedibus apud Colonas in agro Trojano positis consilia cum barbaris agitare nunciabalur, neque bono consilio manere : ita demum non amplius se continuerunt, sed caduceatore misso ephori et scytala imperarunt, ne a caduceatore discederet; alioqui Spartanos ei bellum indicere.

Ille vero, quum quam minimum suspectus esse vellet, et crimen objectum se pecuniis diluere posse speraret, iterum Spartam redibat.

Ac primum quidem ab ephoris in carcerem est conjectus, (ephoris enim regi hoc facere licet,) deinde vero perfecit ut exiret, seque reum constituit, si qui se coarguere vellent.

Spartani vero manifestum quidem indicium nullum habebant, neque ipsius inimici, neque universa civitas , quo sine dubitatione confisi supplicium sumerent de viro, qui et regio genere natus, et honore regio id temporie praeditus erat (Plistarchi enim Leonidae filii, quum rex et puer adhuc esset, ipse ejus consobrinus tutelam gerebat);

ceterum suspiciones multas praebebat morum insolentia et barbarorum aemulatione, se nolle in praesenti rerum statu acquiescere; et quum alias ejus actiones accurate considerabant, si qua in re a moribus receptis et patriia institutis recessisset, tum etiam quod olim in tripode Delphis quem Graeci ex primitiis manubiarum Medis ablatarum dicaverant, hoc distichum ipse privatim inscribi voluisset,

  1. Graecorum postquam dux agmina Medica fudit,
  2. Phoebo Pausanias haec monumenta dedit.