History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses igitur et ipsi eos, qui huic piaculo erant obnoxii, in exsilium pepulerunt; postea vero etiam Cleomenes Lacedaemonius una cum Atheniensibus seditione laborantibus expulit, pulsis qui superstites erant mortuorumque ossibus sublatis et extra fines projectis; postea tamen redieruhf, eorumque genus est adhuc in civitate.
Hoc igitur piaculum Lacedaemonii exterminari jubebant, diis scilicet primum opem ferentes, sed scientes, Periclem Xanthippi filium huic piaculo propter maternum gentis affinem esse, et credentes illo expulso, sibi facilius successuras res Athenienses.
Non tamen tam sperabant, hoc illi eventuram, quam hoc ipsum invidiam apud populum illi conflaturam, quasi ob illius labem ex parte hoc bellum esset futurum.
Nam quum potenlissimus esset
Athenienses vero et ipsi vicissim Lacedaemoniis imperabant, ut illos, qui piaculo ad Taenarum admisso i tenebantur, ex urbe pellerent. Lacedaemonii enim cum j olim Helotas supplices ex Neptuni templo a Taenaro excitas-sent, eos abductos interfecerunt, qua quidem causa et ipsi sibi magnum illum terrae motum Spartae accidisse putant.