History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamvis autem illi hoc apud se constituissent, statim tamen bellum suscipere non poterant quod erant imparati, sed singuli res, quae forent utiles, parandas, nec ullam moram interponendam censuerunt. Verumtamen in hoc rerum necessariarum apparatu non integer annus est consumptus, sed minus, antequam in Atticam irrumperent et bellum apei le susciperent.

Interea vero legatos ad Athenienses miserant,

47
qui de illorum injuriis conquererentur, ut quam speciosissimam belli gerendi causam haberent, si illi nulla in re sibi morem gerere voluissent.

Ac primum quidem Lacedaemonii legatis ad Athenienses missis imperabant, ut piaculum deae pellerent. Piaculum vero hujusmodi fuit.

Cylo quidam Atheniensis fuit, vir, qui in ludis Olympiacis vicerat, inter veteres et generis nobilitate florens et opibus potens. Uxorem autem duxerat tiliam Theagenis, viri Megarensis, qui tunc Megaris tyrannus erat.

Cum autem Cylo Delphis oraculum consuluisset, deus respondit, ut celeberrimo Jovis die festo Athenarum arcem occuparet.