History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nec foedera priores rumpetis, quae quidem vel ipse deus bellum facere jubens violata censet, sed potius ruptis opem feretis. Non enim qui vim illatam propulsant, sed qui priores aliis vim inferunt, foedera rumpunt.
« Quamobrem cum omnibus de cansis bellum vobis honeste suscipere liceat, et nos communiter haec suadeamus, si quidem certissimum est, haec et rebus publicis et privatis conducere, ne cunctemini et Potidaeatis, qui sunt Dorienses, et qui ab Ionibus obsidentur, quod olim contra fiebat, opem ferre, et reliquorum libertatem recuperare,