History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Adsunt nobis praeterea aliae quoque belli gerendi viae, et sociorum sollicitatio, quae praecipua est eversio redituum, in quibus sita est ipsorum potentia; et aedificatio munitionum, quae illorum agrum oppugnent; et multa alia, quae nemo nunc prospicere possit. Belli enim progressus omnium minime certis legibus fiunt, sed ipsum per se plerumque comminiscitur quae ad quemque eventum commoda sunt; in quo is quidem, qui in eo animo moderato se gerit, tutior existit; is vero, qui in eo animi affectu abripitur , non leviter offendit.
Cogitemus autem, si singulis quidem nostrum cum paribus adversariis de agri finibus esset controversia, ferendum hoc erat; jam vero Athenien ses et adversus nos universos satis virium habent, et adversus singulas civitates etiam potentiores sunt, ut nisi et universi et per nationes et per singulas civitates uno consensu ipsos propulsabimus, divisos nos sine labore iu suam potestatem redigent, et cladem, licet hoc alicui sit grave auditu, sciat tamen nihil aliud, quam servitutem manifeste nobis allaturam;