History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mullis autem de causis verisimile est, nos fore superiores : primum quidem, quia et numero et rerum bellicarum peritia praestamus; deinde vero, quia pariter omnes ad imperata faciendum imus;

et classem qua illi pollent, instruemus quum ex facultatibus, quae quibusque suppetunt, tum etiam ex Delphicis et Olympicis pecuniis. Nam mutuati pecuniam peregrinos illorum nautas majori mercede subducere possumus; emptae enim magis sunt Atheniensium copiae quam domesticae; sed nostris hoc minus contingit, siquidem plus corporibus, quam pecuniis pollent.