History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Etenim et qui propter voluptatem dubitat, celerrime privabitur Eae otii jucunditate, propter quam dubitat, si quiescat ; et qui felici rerum successu in bellis abundat, is se audacia infida efferri non animadvertit.

Multa enim male consulta, quum hostes inconsultiores extitissent, felicem exitum habuerunt; et longe plura, quae recte consulta videbantur, contra turpiter ceciderunt. Destinat enim animi fiducia nemo eadem atque in ipso opere exsequitur, sed cum securitate opinamur, cum timore in opere deficimus.

« Nos vero nunc et injuriam patientes bellum excitamus et idoneas liabentes querendi causas, et postquam Athenienses ulti erimus, hoc deponemus in tempore.