History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quamobrem etiam dubitandum iis non est, quin bellum pro pace sumant. Nara virorum quidem modestorum est, quiescere, si non lacessantur injuria, fortium vero, si injnria afficiantur, post pacem bellum gerere et si commode fieri possit, rursus in gratiam redire, et nec felici bellorum successu extolli, neque
Etenim et qui propter voluptatem dubitat, celerrime privabitur Eae otii jucunditate, propter quam dubitat, si quiescat ; et qui felici rerum successu in bellis abundat, is se audacia infida efferri non animadvertit.
Multa enim male consulta, quum hostes inconsultiores extitissent, felicem exitum habuerunt; et longe plura, quae recte consulta videbantur, contra turpiter ceciderunt. Destinat enim animi fiducia nemo eadem atque in ipso opere exsequitur, sed cum securitate opinamur, cum timore in opere deficimus.
« Nos vero nunc et injuriam patientes bellum excitamus et idoneas liabentes querendi causas, et postquam Athenienses ulti erimus, hoc deponemus in tempore.