History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam et Boeoti, qui nunc appellantur, sexagesimo post Ilii expugnationem anno Arue a Thessalis pulsi eum agrum, qui nunc quidem Boeolius vocatur, ante vero Cadmeus, incoluerunt; (erat autem quaedam eorum portio jam antea in hac terra, unde etiam ad Ilium cum exercitu sunt profecti), et Dorienses octogesimo anno cum Heraclidis Peloponnesum tenuere.
Vixque longo post tempore Graecia plane pacata, nec amplius sedes mutans colonias emisit; et Athenienses quidem Ioniam et insulas plerasque colonis occupaverunt; Peloponnesii vero Italiae et Siciliae maximam partem, et nonnulla reliqiise Graeciae loca. Sed omnes istae coloniae post bellum Trojanum conditae sunt. .
Sed cum augeretur Graecia potentia et pecuniarum vim diligentius etiam quam ante, compararet, in plerisque civitatibus tyrannides constituebantur, crescentibus in die» reditibus; (ante enim regna haereditaria erant certi» honoribus definita;) et Graeci classem parare, rebusque mariti-
Primi autem Corinthii feruntur proxime ad eum, qui nunc est, modum tractasse rem navalem, et triremes primum Corinthi ex omni Graecia aedificatae.
Constat vero etiam Samiis Aminoclem Corinthium navium fabricatorem quatuor naves fecisse. Sunt autem anni ferme trecenti ad hujus belli finem, quod Aminoclesad Samios ivit;