History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Athenienses duce Pericle in Euboeam rursus trajecerunt, totamque subegerunt, et reliquas quidem ejus partes condibonibus in fidem receperunt, Heslia:enses vero sede sua expulerunt eorumque agrum tenuerunt.
Ex Euboea autem reversi, non mullo post cum Lacedaemoniis sociisque tricennalia foedera percusserunt, redditis Nisaea, Achaia, Pegis, et Troezene; haec enim tenebant Athenienses Peloponnesi.
Sexto autem anno bellum inter Samios et Milesios de Priene est excitatum. Et Milesii, quum armis essent inferiores, ad Athenienses profecti, in Samios invehi coeperunt; adjuvabant autem eos
43
et ex ipsa Samo nonnulli homines privati, qui rerum novarum studio rcipublicae statum immutare cupiebant