History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interjecto deinde tempore quum Bmolorum exsules Orchomenum et Chaeroneam aliaque quaedam Boeotiae oppida tenerent, Athenienses cum mille gravis armaturae militibus ex suiset ex sociis quot miserant pro se quique, in illa loca, quae inimica erant, expeditionem Tolmidae Tolmaei filii ductu susceperunt. Et, Chaeronea capta [et in servitutem redacta] praesidio in ea collocato, discedebant.

Boeotorum vero exsules, et cum ipsis Locri, et Eubocn-sium exsules, et alii quotquot earumdem partium erant, Orchomeno facta eruptione, illos iter facientes prope Coroneam invaserunt; cumque ipsos proelio superassent, Atheniensium alios interfecerunt, alios vivos ceperunt.

Atque Boeotiam Athenienses totam reliquerunt, induciis ea conditione factis, ut captivos reciperent

Et Boeotorum exsules in patrias reversi caeterique omnes rursus liberi, suisque legibus vixerunt.

Neque multo post haec Euboea ab Athenieusibus defecit. Cum autem Pericles cum Atheniensium exercitu In eam jam trajecisset, ipsi nuntiatum est, Megara defectionem fecisse et Peloponnesios irruptionem in Atticam-facturos et Atheniensium praesidiarios milites a Megarensibus caesos, illis exceptis, qui Nisaeam confugissent; defecerant autem Megarenses advocatis Corinthiis et Sicyoniis et Epidauriis. Pericles vero confestim copias ex Euboea reducebat.