History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ex his sexa-
42
ginta naves in £gyptum navigarunt, quas Amyrlmus, qui in paludibus regnabat, accersebat; reliqua: vero Cilium obsidebant. Sed Cimone vita defuncto fameque exorta a Citio recesserunt, cursumque navigationis tenentes supra Salaminem, quae est in Cypro, cum Phoenicibus et Cypriis et Cilicibus navalem ac pedestrem pugnam simul commiserunt; et victoria ex utroque praelio reportata, domum re· dierunt, itemque naves ex Aegypto, quae cum ipsis venerant.
Lacedaemonii vero post haec bellum, quod sacrum appellatur, susceperunt; potitique templum, quod Delphis est, tradiderunt Delphis; Athenienses vero contra post iliorum discessum cum exercitu profecti et potiti Phocensibus tradiderunt.