History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Aegyptus vero in Regis ditionem rediit, praeter regem Amyr-taeum, qui in paludibus regnabat; hunc enim propter paludis magnitudinem expugnare nequibant, simul etiam, qui paludes incolunt, sunt Aegyptiorum bellicosissimi.
Inaros vero Afrorum rex, qui fuerat auctor omnium harum rerum, quae in Aegypto sunt gestae, per proditionem captus in crucem est actus.
Athenienses vero aliique socii, qui quinquaginta triremibus vecti, suis successuri, in Aegyptum navigabant, rerum gestarum prdrsus ignari ad Mendesium Nili cornu appulerunt. Quum autem et a terra f»edites impressionem in ipsos fecissent, et a mari Phieni-cum classis, plerasque naves illorum profligarunt; pauciores fuga se retro proripientes evaserunt