History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed quum res ipsi non succederet, et pecuniae frustra consumerentur, Megabazus quidem cum pecuniis , quae reliquae erant, in Asiam rediit; Megabyzum vero Zopyri filium, virum Persam, cum ingentibus copiis misit;
qui terrestri itinere profectus et Aegyptios et socios proplio vicit, et Graecos Memphide expulit, tandemque in Prosopitide insula eos inclusit; atque in ea annum integrum et sex menses obsidebat donec, exsiccato fossae alveo et aqua alio aversa, effecit, ut naves in sicco considerent, et magna insulae pars continentis instar esset; insulamque cum peditatu eo trajiciens cepit.
Sic igitur perierunt res Graecorum, qui bellum sex annos gesserant, et ex multis pauci per Africam transeuntes Cyrenen salvi pervenerunt; sed plerique perierant.
Aegyptus vero in Regis ditionem rediit, praeter regem Amyr-taeum, qui in paludibus regnabat; hunc enim propter paludis magnitudinem expugnare nequibant, simul etiam, qui paludes incolunt, sunt Aegyptiorum bellicosissimi.
Inaros vero Afrorum rex, qui fuerat auctor omnium harum rerum, quae in Aegypto sunt gestae, per proditionem captus in crucem est actus.