History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Qui vero, in AEgypto erant Athenienses et socii, adhuc ibi manebant, cl varia bellorum genera experti sunt.
Primo enim Athenienses .Egypto potiebantur, et Persarum rex misit Lacedaemona Megabazum, virum Persam,
41
cum pecuniis, ut, Peloponnesiis ad irruptionem in agrum Atticum faciendam impulsis, ab Aegypto Athenienses averteret. Sed quum res ipsi non succederet, et pecuniae frustra consumerentur, Megabazus quidem cum pecuniis , quae reliquae erant, in Asiam rediit; Megabyzum vero Zopyri filium, virum Persam, cum ingentibus copiis misit;