History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et, pugna aequa Marte cum Corinthiis commissa, alteri ab alteris dirempti sunt, et utrique non deteriore conditione rem in proelio a se gestam existimarunt
Et Athenienses quidem (nam fuerant tamen potius superiores) post Corinthiorum discessum tropaeum statuerunt. Corinthii vero increpiti a senioribus, qui in urbe erant, copiis instructis duodecim ferine diebus post venerunt, et tropaeum contra et ipsi tanquam victores statuebant. Sed Athenienses Megaris egressi et illos, qui tropaeum erigebant, interficiunt, et ceteros aggressi vicerunt.
Illi vero inferiores recedebant; quaedam eorum autem non exigua pars, quae ab hoste insequente premebatur, et a via aberraverat, incidit in cujusdam hominis privati praedium, quod magna fossa undique cingebatur nec erat exitus ullus.
Athenienses vero, re cognita, oppositis a fronte gravis armaturae militibus, exitu prohibebant, et, levis armaturas militibus circa collocatis, eos omnes, qui ingressi erant lapidibus obruerunt; atque clades haec magna Corinthiis accidit. Reliqua vero illorum exercitus turba domum rediit.