History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haud igitur incredulos esse, nec urbium speciem potius quam vires spectare consentaneum est, expeditionem autem illam credere superioribus quidem longe majorem fuisse, sed aetatis nostrae bellicis rebus inferiorem, si quid hic quoque Homeri poesi credere convenit; et eam quidem verisimile est ab eo, qui erat poeta, in majus exornatam esse; verum tamen et sic inferiorem fuisse manifestum est.
Fecit enim classem mille et ducentarum navium et Boeotorum quidem singulas centum et viginti virorum; Philoctetae vero, quinquaginta, demonstrans (ut mihi videtur) et maximas et minimas; certe de ceterarum magnitudine in navium cata-
Si igitur mediam quamdam rationem teneas inter maximas et minimas naves, non multos, ut ab universa Graecia communiter missos, venisse constat.