History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam quae ante haec acciderant et antiquiora etiam ob temporum vetustatem accuratius quidem comperiri non poterant, sed argumentis ductus, quae milii remotissimam antiquitatem spectanti persuasionem praebent, illa non magna fuisse puto neque in bellicis rebus nec in ceteris.

Apparet enim eam, quae Graecia nunc appellatur, non ex antiquo jam tempore constanter habitari, sed antea migrationes esse et facile suas quosque sedes relinquere, quo tiens quique ab aliquo majore numero cogerentur.

Nam quum negotiatio nulla esset, nec ullus inter ipsos commercio citra formidinem vel terra vel per mare locus daretur, quumque suam quisque terfam hactenus colerent, ut victui sufficeret, nec pecuniae vim haberent, nec humum arboribus consererent, quia incertum erat, quando quis alius incursione facta, praesertim quum muris non essent muniti, fructum ablaturus esset, et qui quidem in diem necessarius vicius esset, eo se rati ubique potituros, haud gravate sedes mutabant, et ob id ipsum nec magnitudine urbium, nec reliquo valebant apparatu.

Potissimum vero terrae optimae his incolarum mutationibus semper erant obnoxiae, Thessalia,quae nunc vocatur, et Bceotia, et Peloponnesi magna pars, praeter Arcadiam, et quae in reliqua Graecia erant praestantissima.